Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/128

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
386 pars posterior - caput xiv

CAPUT XIV

DE VULGARIUM LINGUARUM ET CHARACTERUM ORIGINE

Primae scientiae religioni imputandae.

[i] Sed, cum ducentos post Diluvium annos, ut chronologi numerant, magia inter chaldaeos nata sit, ab ipsis falsis religionibus prima purioris philosophiae initia restituta, quae tamen, ut nuper demonstravimus1, verae semitidarum religioni sunt accepto referenda, geometria et arithmetica, quibus utrisque astronomia nixa est. Quod ipsius «astronomiae» vocabulum docet, quae et scientiam de legibus syderum significai et has ipsas leges cantu dictatas esse, ut nuper diximus quoque2, vis ipsa vocis νόμος «cantus», nos admonet.

Cur in magicis artibus circuii et cantus?

[2I Unde fortasse mansit falsa apud credulum vulgus persuasio magicas artes circulis et cantu perfici, et illud:

... cantando rumpitur anguis.

Quare itali magicas artes vertunt «incantesimi»3.

Aegyptii a caelo ad terras mathesim revocarunt.

[3] Deinde aegyptii scientiam magnitudinum terris applicuere — unde «geometria» dicta graecis — propter Nili inundationes, ut scientiam de agrorum limitibus, quos inundatio diluisset, callerent. Et ita rem progressam esse necesse est, quum caldaei aegyptiis priores regnare occepissent.

Geometria a terris ad literaturam transducta.

[4] Inde, mathesi in Graeciam aeque ac Italiani traiecta, humanae vocis elementis, pro sonorum modo et pro figura

  1. Hoc libro, parte II, cap. IX, § «Sed et hoc» [18].
  2. Capite superiore, in corollariis [§ 22].
  3. Vide Notas, 33 [postilla marginale].