Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/145

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

consectanea 403

rium, nedum credibile, est ab iisdem sinensium humanissimam et aequi cultricem gentem olim conditam esse, ea serum proprietate, quam narrant, ut externorum vitent societatem; eaque, priscorum scytharum opinione, qua se vetustissimos mortalium enormi seculorum numero ante orbem conditum iactant. Sed illud maximae antiquitatis certum vestigium ostendunt: omnia verba literis monosyllaba consignata, quae πολύσημα, punctis additis, ad propria significanda discernunt.

E Scythia iaponenses — Iaponensis lingua latinae similis.

[r2] Et quando geographi dubitant an Iaponia a septentrionibus adhaereat continenti, pro iure nostro sumimus primitus scythas aliqua in eam insulam iaponensem gentem induxisse. Quorum linguam virilem et genere similem latinae, utriusque linguae periti notant.

Et americani.

[13] Et americanos borealiores ex Norvegia ortos ac per Groenlandiam terrestri itinere in Americam venisse ex Grotio accipimus1; sed inde ad fretum usque Magellanicum hos ipsos eam orbis partem postea humano genere frequentasse credibilius est.

X

Ut aethiopes ab chaldaeis proveniunt? — Ut, principio albi, nunc nigri?

[14] Altrinsecus aethiopes a primis aegyptiis, continente sibi proximis, quando Aethiopiam Tacitus2 Chaldaeam, Strabo3 Phoeniciam appellat4, a chaldaeis aut a phoenicibus per aegyptios provenisse verisimilius est. Gentem albam pulchramque principio, sed qui, ut Isaacus Vossius5 notat, quia teretia infantum capita arte oblongarent quod generosiora tolerarent ingenia, inde a parentibus sic conformatis ita geniti filii. Et quia atris cerussis facies colorabant, quod nigrum sanctiorem

  1. De origine antericanae gentis.
  2. Historiae, lib. V, cap. I.
  3. Libro I.
  4. Cfr. Notae, 43 |Ed.].
  5. Ad Pomponium Melam.