Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/147

Da Wikisource.
Vai alla navigazione Vai alla ricerca

consectanea 405

XIV

Cur in profana historia obscura Nimbrodi et Beli silentium? —
Cur Nimbrodus «robustus1 Venator» dictus?

[19] Quod autem successionem profanae historiae nobis Tanais ac Sesostris testentur, Nimbrodus autem eiusque successor Belus sileatur, illae evincunt invictae rationes: quod, cum res nautica ab ratibus cymbisque, quibus aegyptii a redundante Nilo tolerarentur, ad naves, quibus mare traiicerent, sero, nisi fortasse postremo, producta sit, necesse est primos bellatores, cum bella terrestribus tantum copiis administrarent, eos in Oriente per terrarum orbem et feras et homines ferarum more errantes abegisse, et sic assirios per orientalem Asiae continentem primam protulisse monarchiam. Unde Nimbrodus in sacra historia «robustus1 Venator», uti Hercules in profana «ferarum extinctor», dictus.

Priscis gentibus spectandi maris religio — Primi homines mediterranea
regionum, minores gentes maritimas oras occuparunt.

[20] Et necesse quoque est primas gentes spectandi maris quandam habuisse religionem, sive ex gravi recentis adhuc Diluvii metu, sive, maxime assyrii, qui deum putabant, ne solem viderent occidere, ut de Decimo Bruto in litore Oceani, post tanta temporum spacia, romana historia testatur2. Nam sane poesis omnium prima, bucolica, nulla maritima similitudine ornata est, ut Siciliani, ubi primum orta, necesse sit principio Italiae fuisse continentem. Per quae conficitur ad extremum primos homines mediterranea regionum insedisse (ut Noachus eiusque familia: unde primum assyriacum imperium totum mediterraneum fuit): gentes minores deinde occupasse maritima.

  1. 1,0 1,1 Cosí, nelle postille marginali e nei due errata-corrige ms., emendato «magnus» [Ed.].
  2. Cfr. Dissertationes, VII [Ed.].