Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/148

Da Wikisource.
406 pars posterior - caput xvii

[XV]

Praeclarum gentis ingenium et Nili inundationes aegyptios
doctissimos et potentissimos mature fecerunt.

[21] At praestanti aegyptiorum ingenio tribuendum quo artes, quas chaldaei ante Diluvium memorabant, citius intellexerunt, quod praestans iis ingenium Nilus inundationibus suis peracuit: qua necessitate adacti, ut obrutos aquis terminos, recedente flumine, agnoscerent, mathesim a chaldaeis acceptam, a quibus elevationem poli et usum quadrantis accepisse Herodotus testatur1, ad terrarum mensuras applicuere; unde agmina et acies postea docti sunt. Item moles, et quidem ingentes, extruere ad impetus exundantis fluminis coercendos: unde architectura apud eos nata solida, simplex, rudis, qualis ethruscorum, magnifica, et perferens vetustatem, unde inter ipsos Pyramidum illa miracula; et ita, architectura urbana eximii, facile postea militarem excogitarunt. Et, ad fundandas ingentes ex marmore quadrato moles, ferramentis opus habuere, et sic facile postea graviora arma belli invenerunt; et, ob easdem Nili superandas inundationes, navalem et nauticam aliis maturius restituere. Hinc Aegyptus «artium mater» appellata2, et aegyptii dicti «philosophiae et omnium disciplinarum parentes»3. Ita, his artibus instructi, gentes rudes, inermes et inconditas facile debellabant, et cito maritimam Interni maris potentiam adepti sunt; cum interea assyrii rudiores iam facti et mediterranei, in orbe graecis usque ad bella cum persis gesta prorsus ignoto, imperium proferebant.

XVI4

Cur Phoenicia statim potens?

[22] Et haec ratio cur phoenices maris potentes mature facti: quod nauticam ab aegyptiis didicerant. Et in Siria

  1. Libro II.
  2. Macrobius, Saturnalia, II [corr lib. I, cap. 15].
  3. [Cicero], De sommo Scipionis, I, 19.
  4. Testo: «XV» [Ed.].