Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/168

Da Wikisource.
426 pars posterior - caput xx - sectio ii

Patria potestas orta infinita.

[45] Patriae autem potestatis vires in duabus rebus spectantur: in corporibus filiorum eorumque acquisitionibus. At utroque capite primos patres potestatem in filios habuisse infinitam, et ratio ex philosophis et testimonia ex legis XII Tabularum fragmentis satis graviter confirmant.

Filius «particeps patris» dictus et «res patris» — Suitatis origo —
Filii principio nomine «rerum».

[46] Aristoteles in Ethicis ex naturali ratione docet filios esse partes parentum, uti fructus pars plantae est: unde priscis latinis filius vulgo «patris particeps» dictus, ut libro priore diximus, ita ut filius sit ferme «res sua» patris. Unde conficitur ius suitatis ex iure gentium in ius romanum esse derivatum, capite illo legis XII Tabularum De testamentis «Uti paterfamilias super pecunia tutelaeve rei suae legassit»: ut filiifamilias, quemadmodum servi postea, appellatione «rerum» venirent.

Ius vitae et necis in filios de iure gentium.

[47] Ob haec omnia parentes in filios, tanquam res suas, ius vitae et necis apud omnes ferme gentes habuere. Ut ab atheniensibus, gente omnium Immanissima, comoediarum sumpta argumenta filiae iussu patrum eiectae, ab aliis forte educatae, deinde agnitae. Romulus in filiam vel agnitam patri ius vitae et necis permisit, ut Papinianus apud pariatorem legis mosaicae memorat. Immo lex XII Tabularum monstrosos exponi iubet, et promiscue patribus in filios ex iustis nuptiis quaesitos ius vitae necisque tribuit1. Quae omnia ab hoc maiorum gentium iure accepisse ratio suadet.

[48] Nam et spartani, si filii habitudine corporis tum ad formam, tum ad vires nati non essent, ad montem Taygetam exponebant seu morti dabant, et vel agnitos filios pueros ad

  1. Cfr. Notae, 59 [Ed.].