Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/177

Da Wikisource.

de successionibus ab intestato 435

ipsissima lex araldica Germanorum, quae obscuro loco natis puros scutorum campos attribuit, ut illustri loco natis «scuta armis onerata», quae dicunt1. Hinc stemmata quamplurima nobilissima solos colores et metalla varie configurata exhibent. Alia exhibent belli praemia, quod etiam ex heroicis temporibus est, ex quibus notat Servius milites in scutis virtutis praemia gestasse; et exuviis, quas victis detraxerant, scuta onerare morem heroicum fuisse, testatur aegis, sive Minervae scutum, cui Medusae caput affíxum. Minervam autem characterem heroicum optimatium esse et libro priore innuimus et infra latius explicabimus.

Latinorum in familiis ac gentibus distinguendis felicitas — Patronymicorum usus
heroicus — Hebraei hac in re omnibus gentibus praestabant.

[75] Latini gentes nominibus proprie dictis, familias cognominibus, praeter ceteras orbis terrarum gentes felicissime distinxere. Et lege XII Tabularum hereditatem primum suis, deinde adgnatis, tandem gentilibus redire disertissimis verbis cautum. Graecis vero tempore obscuro gentes patronymicis conservatas esse, argumento est quod patronymica postea mansere poetis. Apud hebraeos autem ea res diligenter custodita, non gentium moribus, sed lege agraria sapientissime concepta, ut quoquo recurrente iubilaei anno, agri ad priores dominos redirent et omni pignoris aliove iure exolverentur. Quare nedum familiarum, sed gentium successiones tam diligenter inter ipsos servatae, ut ob id ipsum connubia inter mares et foeminas eiusdem gentis sive eiusdem tribus agitarentur, ut apud eos «tribulis» ac «gentilis» unum idemque esset2.

  1. Cfr. Notae, 69 [Ed.].
  2. Cfr. Notae, 70 [Ed.].