Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
de bellis et iudiciis inter maiores gentes | 443 |
id ita dictum puto, quod esset utroque «maior», qui ex legibus positis ius dicit — fuissent «iudicia».
Duellorum origo.
[95] Hinc duella, seu bella singularia, omni alio iure antiquiora, apud Germanos, omnis externi imperii, linguae, morisque ignaros, ab hoc tempore obscuro conservata: quod fortasse putaret privatas res cuique privata virtute servandas esse, ne, legum auxilio freta, gens ferox cum virtute inertiam commutaret. Et sic Germani erant unum earum antiquissimarum rerumpublicarum exemplum, quae, tradente Aristotele, de privatis rebus nullas leges latas habebant.
Purgationum origo.
[96] Inde cum ipsis Germanis, postea in Europam ferme universam egressis, duella, hoc item nomine, sed aliquantum transformata, provenere. Nam, ubique consepulto omni ferme romano iure, et cum1 barbaries omnia pervasisset, res ad statum exlegem propemodum rediit: unde — et per ea ipsa tempora, per universam Europam, et alia — «purgationum civilium»2, quae dicunt, genera invaluere, quibus homines Deum adibant iudicem divinumque iudicium eventus fortuna expectabant. Quod satis docet ipsos barbaros in statu exlegi ad Dei regimen, ut sociabiliter vivant, naturae sponte confugere.
Duella publica, nunc bella — Reciperatores.
[97] Hinc postea duella publica, quae «bella» dicta mansere, «rerum repetitiones» in iure foeciali appellata, quo iure idem significat «res repetere» ac «bellum indicere». Unde eodem iure «reciperatores» — teste Aelio Gallo, ut Hotomanus ex Festo notat — qui ex lege inter populum romanum et nationes peregrinas dabantur, qui de rebus privatis recuperando cognoscerent. Ita ut «bella» dici possint publicae rerum vindicationes, uti conditiones publicae «repressalia».