Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/196

Da Wikisource.
452 pars posterior - caput xxi

vero magno in honore habuisse Minervam, quam optimatium deam diximus; eique noctuam attribuisse, nocturnam avem, ab eo latendi pudore, quem experti fuerant omnis humanitatis esse principium. Areopagitas summam in cognoscendo et iudicando de caede severitatem, ut mos est in rebuspublicis optimatium, conservasse. In Areopago caedis reum Martem, iudicantibus duodecim diis, esse sex sententiis absolutum, et eam suffragiorum parilitatem «Minervae calculum» dictum: quod Minerva character sit optimatium in iudiciis; unde ei, ob id quoque, attributa noctua, quod areopagitae noctu iudicarent (quae dea Pallas quoque est, sive sapientia optimatium in bellis, uti Mars est rabies et furor armorum)1. Theseum ex bis martialium fortium virorum pagis composuisse Athenas, et fundatam libertatem bis optimatibus miscuisse, unde hic magnus Athenarum senatus erat. Laxato plebi ordine, ut solet ubi respublicae natura liberae sunt, Draconem, qui optimatium rempublicam meram restituere voluit, nam leges sanguine scripsisse dictus est, eum ordinem delevisse et ephetas creasse, qui de caede cognoscerent. Solonem restituisse, et magistratus spectatae virtutis in eum ordinem cooptari lege permisisse; et sic virtuti eum aperuisse ordinem, ut veram libertatem decebat.

Levitae hebraeorum optimates — Ex eadera origine respublica
optimatium, aristocratia, respublica levitarum.

[n] Ex eodem fortitudinis fonte, vocibus tamen diversis, levitae dicti ab [testo ebraico], «El», «fortis» («illi isti», «illae istae», «hi hae»), «Deus»: ex qua tribú sacerdotes erant, quibus decimae pendebantur, ex quibus Sanhedrim, seu magnum Concilium, maxima ex parte componebatur. In iis semper fuisse insigne virtutis specimen; ipsis res publicas demandari; ipsos in eius reipublicae motibus semper ad meliorem partem, ut optimates solent, accedere; tandem potentia praenimia degenerasse et occupasse rempublicam, ut optimates corrupti solent:

  1. Cfr. Notae, 79 [Ed.].