Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/197

Da Wikisource.

secunda epocha temporis obscuri 455

qui haec cuncta cogitet, eos hebraeorum optimates fuisse affirmabit. Itaque ex eodem fortitudinis fonte, rationibus diversis, quod latinis dicitur «regnum optimatium», ex eodem graecis ἀριστοκρατία, hebraeis denique «respublica levitarum» erat.

Novi etymologici specimen — Eius promovendi ratio —
Clari viri Antonii Salvini elogium.

[12] Quapropter, non verborum origines nobis sunt praecipua disserendorum fundamenta, quod praestantissimus Salvinus non iniuria reprehendebat; sed rationes, quibus nostra dissertata nituntur, novas verborum origines — et longe alias ac quas grammatici, hactenus rationis expertes, memorant magis quam docent — aperiunt. Quin, si nostris principiis hanc temporis obscuri historiam triplici lingua eruditi urgeant, eadem numero ratione, qua eaedem in vita utiles sententiae aliter atque aliter pro diversitate linguarum in diversa proverbia abiere, novum etymologicum adornabunt, qui ex tenebris obrutae antiquitatis innumera, quae nunc vix, ac ne vix quidem quis cogitaverit, eruent in lucem. Haec diximus ut nostro Italiae ornamento, Antonio Salvino, responderemus. Nunc ad nostram historiam redeamus.

Cur «farre et vino litatum»? — «Confarreatio» —
«Farracia sacra».

[13] Optimi igitur. cum terras colere coepissent — qui mos diu mansit apud romanos, ut patricii agriculturam facerent (unde Fabii, Lentuli, Pisones, Scipiones a ruris vocabulis appellati, et Titus Quinctius ab aratro ad dictaturam vocatus est), et inter alias satis multas gentes agricolae nobilissimi habiti, — sementem frumenti, latinis «farris» dicti, fecere. Et quia ii in terris sacerdotes erant, ut latius infra dicemus, hinc mansit romanis ut sacerdotes farre et vino litarent et sacerdotum nuptiae confarreatione celebrarentur1, quas «far-

  1. Ulpianus, in Institutionibus [fragm. libri I, apud Boetius, Ad «Topicam» Ciceronis, II] et in fragmentis [Regularum, tit. IX].