Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/205

Da Wikisource.

secunda epocha temporis obscuri 463

Ops dea quae? — Cur optimi dicti «patres»?

[31] Quoti autem infirmi fortissimorum-optimorum auxilium adversus violentorum iniurias implorabant, dixere «opem» a recto «ops», quae vox una est ex infantis linguae monosyllabis, quam latini, ut supra vidimus1, post «fas», graecis dictam «Themim», secundum fecere numen. Ex qua Ope, tempori lata, infirmi recepti hos fortissimos «optimos» appellavere: quia sua infirmorum capita tuerentur, appellavere «patres», appellatione a diis ad illos translata2. Qui mos romanis mansit, ut qui patriam servassent, ut Camillus in sago, Cicero in toga, «patres patriae» appellarentur: quam appellationem, ab Augusto traditam, sequentes sibi principes romani tanquam hereditario iure sumpsere, quod Augustus patriam, bellis civili bus occidentem, servarat. Et ad hanc vetustatem antiquitatis doctissimus poeta respexit, quum de Augusto cecinit:

... Ille mihi semper deus; illius aram
Saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus3.

Ratio duum ordinum iure divisorum, ex quibus regna
heroica coaluere — Prima lex agraria in terris nata.

[32] Nam, ut legem4, quam optimi receptis imponerent, iisdem aequam probarent, dicebant se ex ea terra ortos esse, ac proinde sua esse auspicia, quia in caelo suo capta — unde quantum caeli solo imminet, tantum romano iure est in usu eius qui soli dominus est; estque illud: in solo cuique suo aedificare usque ad caelum licet; — item sua esse sacra, suam linguam, ac proinde scientiam sacrorum et legum suam, sua connubia, sua paterna imperia, suas gentes (atque haec omnia, quia in agros venerant alienos, quorum ipsi indigenae, ingenui, erant); et sic ipsos unos heros, ac proinde nobiles, esse:

  1. Hoc libro, part. II, cap. 20, § 10 [Ed.].
  2. Cfr. Disseriationes, IX [Ed.].
  3. Virg., Eclog., I, 6-7 [Ed.].
  4. Quam libro priore, cap. CXXVII, «primam agrariam» diximus.