Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/208

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
464 pars posterior - caput xxi

quasi «cluentes», metonymicῶs, caussa sumpta pro effectu, non a «colendo», ut falso Connanus1 ac Raevardus2 putarunt.

Clientelarum ubique gentium celebritas —
Quid «applicatio» graecorum? — Hebraeorum famuli.

[37] Et ita aliis alibi legibus clientelae a maioribus gentibus fundatae sunt et terrarum orbis clientibus frequentatus3. Unde legis romanos scriptores clientum mentionem facere praecipue inter Germanos Gallosque, deinde inter hispanos, paenos, italos, graecos. Ut inter athenienses id ius erat: ut peregrini alicui opulento homini se applicarent in clientelam, ut Thais, apud Terentium. Et in sacra historia legis Abrahamum cum istiusmodi familia cum regibus iusta bella gessisse; cumque diserte non narret ex Dei mandato gessisse, recte conficitur hoc clientelarum iure gessisse: ut clientelas ex iure omnium ferme maiorum gentium fuisse, ambigi ultra non possit.

Clientelae in Latio ante Romulum.

[38] Itaque Romulum eas a iure maiorum gentium recepisse, monere debet ille Livii locus4, ubi narrat Potitios et Pinarios, quas, tanquam ex nostra doctrina, Livius momentose «inclytas nobilitate familias» appellat, sacra Herculis Romam importasse, et Attam Clausum, quem nos paullo ante demonstravimus sub Romulo Romam venisse, cum magna clientum manu venisse.

Clientelarum partes duae: obsequium et operae —
Clientela rudimentum iurispatronatus.

[39] Praecipuae enim et ferme communes clientelarum leges erant obsequium et operae, patri, fortissimo, optimo pro allata

  1. [Commentaria iuris civilis, Parisiis, 153S], lib. II, cap. 7, n. 1.
  2. In Dig., L, 17 (De regulis iuris), 12 («In testamentis»).
  3. Cfr. Notae, 89 [Ed.].
  4. I, 17 [Ed.].