Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/234

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
490 pars posterior - caput xxiii

Diluvium.

[6] Diluvium universale, uti ante, et post id gigantes, physicas historias demonstravimus.

Deucalion et Pyrrha — Themis.

[7] Deucalion cum Pyrrha uxore, ex Themidis oraculo, velatis capitibus, lapides post terga iactant, ex quibus nati sunt homines. Themis, divina poena, divina ultio, est theocratiarum character1, sub qua poenae consecrationibus irrogabantur. Deucalion et Pyrrha velatis capitibus sunt primi homines, qui, pudore propudiosae veneris et foedi victus, cum femina quisque sibi capta in lucos se abdunt. Ex lapidibus nascuntur homines, ut ex iisdem, ad Amphionis lyrae sonum, Thebarum muri, ultro coeuntibus, construuntur2.

Gigantes.

[8] Iupiter, mens aetheris sive caeli superioris, numen caeli, quod deum putarunt, voluntas auspiciis significata, fulmine profligat gigantes, Terrae filios, qui, fulmine sive religionibus vieti, se in montibus abdidere. Quorum posteri se ex terris, ubi siti erant, natos esse putarunt; et ita finxere gigantes montes montibus superstruxisse, ut caelo Iovem deiicerent.

Aquila Iovi attributa — Aves et fulmina divinationis materiae —
Iupiter regnorum dator — Aquila regnorum heroicorum character.

[9] Aquila Iovi attributa, quia, contra Titanes accincto, haec avis augurium futurae victoriae in Naxo tulerit3 et, pugnanti, fulmina ministrarit: quia aves et fulmina in divinatione duo sunt observata maxime. Et Iupiter rex deorum et homi-

  1. Cfr. Notae, 105 [Ed.].
  2. Cfr. Notae, 106 [Ed.].
  3. Testo: «subministravit», emendato in «subtninistrarit» nelle postille marginali e in «ministrarit» nell’errata-corrige ms. [Ed.].