Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/24

Da Wikisource.
282 pars prior - caput iv

non possunt, et dolorem terrenae gloriae affectu solantur, ut Codri, Scaevolae, Curtii Deciique — heroi christiano divina gratia ad Dei gloriam parit, dum is cum sui contemptu fortia patitur.

Novi Foederis demonstratio1.

[16] Etenim, quia Adae peccato infínitum Numen violatum, Verbum, humanitate assumpta, aeternus sacerdos, semet, aeternum agnum, in infiniti honoris aeterno sacrificio se obtulit Patri, ut genus humanum Deo propitiaret. Ex cuius divini sacrificii meritis divina gratia ita trahit ad Deum homines, ut, quemadmodum appositissime divus Augustinus2 ex poëta docet,

trahit sua quemque voluptas.

Beatitudinis aeternae, et bine christianae spei, demonstratio 3.

[17] Postremo homo, vicio originis, aeterni boni fruitione in hac vita mulctatus. Igitur aeterna beatitudo ex Christi meritis reponenda iis qui, Christi virtute et exemplo adiuti et freti caelesti spe, in hac vita cum cupiditate pugnarent et fortia paterentur4.

Deus charitatis christianae principium et finis.

[18] Et ita pietas erga Deum et omne genus humanum prae Deo, quae regnasset natura integra, in charitatem, quam Christus unice praecipit, conversa est, quae tam impense leges ex iure naturali dictat, ut officia virtutis ethnica longe eminentioris suadeat: suaque virtute, lege et exemplo naturam corruptam restituit, ut vita hominis divina, quae a contemplatione Dei ex pura mente coepit, ad Deum tandem, eodem contemplationis genere, post hanc vitam rediret.

  1. Sottotitolo aggiunto nelle postille marginali e nelle Notae [Ed.].
  2. Tractatu XXII In Iohannem.
  3. «Et hinc christianae spei», aggiunto nelle postille marginali e nelle Notae [Ed.].
  4. Vide Notas, 3 [postilla marginale].