Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/242

Da Wikisource.
498 pars posterior - caput xxiv

[11] Ad Aeneam, Troia excisa abeuntem, magnus virorum mulierumque numerus confluit, eiusque auspicium, quocumque terrarum abducere velit, obsequi paratus: clientelae auspiciis conditae.

[12] Dido et Aeneas, urbium conditores, in antro coniunguntur: primi gentium fundatores venerem in propatulo vitant.

[13J Mercurius Iovis imperio edicit Aeneae ut Italiam capessat: agraria lex, qua Iupiter Aeneae Italiam assignat colendam sub imperio deorum.

[14] A Sybilla iubetur ire in antiquam sylvam: ingens terrae sylva, quae, a primis heroibus per suas partes auspiciis capta, colenda suscipitur.

Quid «aureus ramus»?

[15] Aureum ramum evellit, quo, uno avulso, alter non deficit: frumenti segetes aurei coloris1, quibus, demessis, aliae cultura succedunt.

[16] Non evellitur nisi sinentibus diis: quia cultura non prodest nisi prosperante natura.

[17] Aureus ramus ferendus Diti: qui inferior terra est, quae, culta, ditat respublicas.

[18] Cum hoc aureo ramo Aeneas ad inferna loca descendit, ut Ceres ad Inferos ire et redire dicta: nempe farris semen, terrae demissum et inde enatum.

[19] Sine aureo ramo non potest visere Anchisem: hoc est suos maiores.

[20] Neque suam posteritatem: sine eo quod certis sedibus haereat et colat agrum, gentem non habet.

[21] Misenum inhumatum sepelit. Palinuro coenotaphium adornat: religio deorum manium, ab optimis incoepta, humanitatis proprie dictae principium.

[22] Offa data, Cerberum dat sopori: canina impudentia correda.

  1. Cfr. Notae, 120 [Ed.].