Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/72

Da Wikisource.
656 notae in librum alterum

119.

(pag. 499, n. 1).

Cuius numen Venus, ut alibi dictum.


120.

(pag. 500, n. 1).

Vide latius notam De aureae aetatis mythologia1.


121*.

(pag. 504, n. 2).

Obsequii historia.

Hisque rationibus obsequium, quod cum clientelis erga inclytos primum coepit; deinde, optimatium rebuspublicis natis, a plebibus erga patres perseveravit; tandem a populis universis erga reges monarchicos stetit. Quae nunc proprie dicitur erga monarcham fidelitas subditorum.


122.

(pag. 505, n. 1).

Peculii historia.

Et cum ea quidem proprietate: ut clientes peculium possiderent, patrimonium, patrum proprium, non haberent. Quod et ratio suadet: nam qui laxiori clientes lege quam fíliifamilias heroum haberentur, quando nihil, praeterquam vitam salvam, cum inclytis pepegere? Et pulcherrima Homeri auctoritas confirmat in Odyssea [XIV, 449 sqq.], ubi Eumaeus, Ulyssis subulcus, Ulyssi, ficto erroni, narrat se possidere Mesaulium, quem, absente2 domino, seorsum a domina et Laerte, inter3 taphios suis facultatibus emerat. Quae est ipsissima peculii natura, quam iuris interpretes definiunt «servi vel filiifamilias naturale patrimonium», ut Teophilus4, sive,

  1. Cfr. Dissartationes, X [Ed.].
  2. Testo: «Mesantium, abseiite» [Ed.j.
  3. Testo: «quem inter» [Ed.].
  4. Inst. Iust,, IV, 6, l io [Ed.].