Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/71

Da Wikisource.

notae in lubrum alterum 655

116.

(pag. 497. n. 2).

Et auspiciis omnis heroum nobilitas continebatur, ut dictum in Notis, De natura heroum (*).


117.

(pag. 497, n. 3).

Ops eadem quae Terra, quatenus gentes continet: qua significatone universitas nationum dieta est «orbis terrarum», et plures dicti «terrarum orbes», ut «orbis romanus» aliique; quod illae locutiones satis confirmant:«ubique terrarum»,«ubique gentium», «nusquam terrarum», «nusquam gentium», quae sunt promiscuae significationis. Eadem et Berecynthia a Berecyntho, Phrygiae monte: quia in montibus narravimus primos optimorum constituisse lucos. Et Rhea filia Caeli: quia in lucis de caelo observare coeperunt. Et mater deorum: quia ab auspiciis provenerunt deorum religiones. Et Cybeles Iovis alumna, quem in Ida monte clam aluit: quia optimi lucorum secreto Iovem educarunt, Iovis religionem auxerunt. Et Ops dieta ab «ope», quam ab inelytis confugientes ad ipsorum aras implorarunt. Et bona dea: unde inelyti ab ea Ope «optimi» dicti sunt. Turrita: cincta poeticis reguin turribus, quas diximus urbes heroicas. Regnoruin conciliatrix: namque ex clientelis, ab inelytorum ope ortis, regna optimatium provenere. Hinc romani matrem Romuli fecere Rheam, ut eius regnum optimatium significarent et, maiorum gentium traditionibus, quo antiquius eo augustius facerent; et, ab ea magnani divinitatis provenisse partein professi, magnae deum matri ludos magnos celebrabant.


118.

(pag. 498, n. 1).

Haec sunt principia, ex quibus tertium linguae genus in his Notis, nempe falso divinae, tandem invenimus1.


  1. Cfr. Dissertationes, VIII [Ed.]. (2) Cfr. Dissertaiiones t XII [Ed.].