Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/245

Da Wikisource.

quarta epocha temporis obscuri 503

minutos dominos cervicibus excuteret, ad unum aliquem potentissimum confugisset, qui, multitudine fretus, patres omnes in ordinem redegisset, hoc est ordine eiecisset, et sic extinxisset senatum, et omnia ad suum unius arbitrium revocasset, omnemque auctoritatem in sua regis placita transtulisset. Alterum, ut quis vir sapiens extitisset, qui consilio aliquo flagitiosum ordinem aut legibus omnino submitteret, et sic quasi senatum extingueret, ceu Theseus atheniensium libertatem fundavit; aut ex parte legibus temperaret, uti Lycurgus, Zaleucus, Charondas suas optimatium respublicas constabiliere, et sic, nativa significatione, in ordinem patres redegere.

[3] Eo pacto tres omnino in rerum natura rerumpublicarum formae merae ortae — optimatium, regia et libera, — atque ex his tribus omnes aliae temperatae. Itaque eleganter dixeris ordinem, reges, leges regere cuncta. Nam optimatium virtus, in tot tyrannorum vitia resoluta, reges monarchicos fecit, ut inter orientales. Alicuius optimatis virtus mores antiquos, quibus optimi regnum fundarunt, severissimis legibus revocans, ordinem custodivit, ut spartanis Lycurgus. Libertatem aut acumen gentis et praeclarorum sapientia virorum statim intellexit, ut atheniensium et Thesei; aut ruditas per multa et varia malorum experimenta cognovit, ut romanorum, uti libro superiore diximus1.

  1. Cap. CLVII [Ed.].