Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/251

Da Wikisource.

de legum poenalium origine 509

sequerentur: unde in rebuspublicis optimatium regnavit iurisprudentia rigida, quam libro superiore1 placuit «spartanam» appellare.

Cur Minoi legislatori Rhadamantes additus iudex?

[11] Quare Minoi legislatori additus a poetis frater Rhadamanthus, severissimus iudex, ut quod severae leges caverent, iudices strictissime sequerentur2. Quod doctissimus antiquitatis poeta3 significare videtur eo versu:

movet urnam Minos,

qui, tanquam praetor, iudices sortiatur iisque formulas dictet.

Fons aequitatis civilis.

[12] Atque hac ratione summa severitas legum poenalium, quae in rebuspublicis optimatium latae sunt, fundarunt, natura coniunctas, et ordini iuris auctoritatem, et plebi hanc iuris aequi adversus iniuriam libertatem. Nam non distinguebant patricius ne an plebeius fecisset iniuriam: immo ob id ipsum non distinguebant, quia a patriciis natae primum erant iniuriae.

Ut plebes primum civitatis pars factae sunt?

[13] Ea aequi iuris de vi et iniuriis communione, plebes civitatum partes factae sunt, et civitas sive respublica hac formula «patres et plebs» mansit significata; eaque libertas adversus ipsorum patrum, nedum aliorum plebeiorum, iniurias, plebibus mercedi parendi imputata est. Exinde edam plebei caedes, tanquam aequalis, «perduellio» dicta est.

In romana historia observandum.

[14] Quare illud in romana historia mirum: quanquam patres haberent plebeios vel aetatem nexos in carcere, unde

  1. Cap. CLXXVII, CLXXXI [Ed.].
  2. Cfr. Notae, 125 [Ed.].
  3. Virg., Aen., VI, 432 [Ed.].