Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/261

Da Wikisource.

ius maiorum gentium in ius minorum traductum 519

quando eorum respublicas legislatores sive filiorum sive adeo suo ipsorum sanguine restituerunt; et documenta plebibus edita, ut patribus essent obsequentissimae, qui de suis ipsorum filiis passim edebant severissima exempla; et per haec omnia tum patres, tum plebes libertatem haberent quam charissimam. Cumque libertas ipsis corporibus haereat, inde factum ut priscis bellis liberos occumbere quam vivere servos mallent.

Principia romanae virtutis.

[13] Quae omnia, a romanis recepta, erunt nobis principia omnis romanae virtutis, ut demonstrabimus.

Ius violentiae privatae in ius violentiae publicae transformatum.

[14] Per has rationes, imperio publico constituto, ius maiorum gentium, seu violentiae privatae, regnare desiit, et minorum coepit, quod est ius violentiae publicae, domi imperio legum, foris armorum. Quae res nobis quintam et postremam temporis obscuri epocham dabit.

Imperii publici characteres heroici.

[15] Hoc publicum imperium constitutum, inter graecos fuit aliis Gorgonis caput, lyra aliis Orphei, aliis Amphionis, aliis Apollinis, quae, adsonans ad legum carmina, concentum excitavit humanitatis. Rudius Gallis fuit Hercules, qui ore, hoc est verbis legum, non ultra manu, catenulas in hominum aures, disciplinarum sensum, non in corpora, iniicit. Hetruscis severis fuit fascis virgarum, quae securim mediam et eminentem cingunt1: a quibus insigne imperii receptum conservavere romani.

Cathena Homeri quid significet?

[16] Haecque est cathena2, quam per summam sublimitatem Homerus fingit e caelo demissam — nempe auspiciis et religionibus — orbem terrarum constringere — hoc est genus humanum cum diis et inter se domi forisque consociare: — non

  1. Cfr. Notae, 127 [Ed.].
  2. Cfr. Notae, 128 [Ed.].