Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/74

Da Wikisource.
658 notae in librum alterum

127.

(pag. 519. n. 1).

Notandum de origine feudorum et iuris romani quiritium privati.

Sed in hac publici imperii genesi mansere patribus ius vitae et necis in filios et ius nexi in clientes, ut diu custodiere romani; et sic cum ipsa primarum rerumpublicarum natura feuda coorta sunt: ut patres omnem vini privatam, ipsi inter se pares, summo reipublicae imperio submitterent, quam ipsimet vero in suos subiectos, nempe filios et clientes, exercerent. Quod summe notandum arbitror pro feudorum origine et iure romano quiritium privato.


128.

(pag. 519, n. 2).

De qua [cathena] multa in hoc libro et Notis.


129.

(pag. 522, n. 4).

Persei, Andromedae, Pegasi mythologia.

Ex eodem genere fuisse necesse est Orcam, marinum monstrum, Andromedam, cauti catenatam, hoc est terrore defixam, voraturum, nempe piratarum navem quae per oras Aethiopiae virgines rapiebat; et Perseum, sive graecos heroes, Pegaso, sive nave, sive maris equo, et remis, quae sunt navium alae — quod utrumque dicebat Homerus, — ea hostium sive barbarorum incursione Aethiopiam liberavisse1.


130.

(pag. 523, n. 4).

Unde mansit proverbium «Cretensi mare», dictum in eos qui doctos docere velint.



  1. Testo: «liberavit» [Ed.].