Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/265

Da Wikisource.

theseus fabulis vindicatus 523

insulas, amfractuoso — versaretur: per quod, ad Atticae oras appulsa, inde quotannis pueros puellasque diriperet, quos sibi impositos, atticis, ex puerili imagine, vorare videretur.

Daedali mythologia.

[10] Theseus et Daedalus, patrueles fleti, sunt patres et artifices athenienses, qui fuere duo civium ordines a Theseo, praeter agricolas, instituti. Daedalus est vis ingenii1, et heic ipsa navis, uti Virgilius accipit quum dicit eum super mare ferri «alarum remigio»2, et sic Labyrinthi, hoc est navigationis, inventor.

Ariadnae mythologia.

[11] Theseus autem Ariadnae, Minois filiae, amore captus fuerint patres athenienses, capti gloria rei et militiae navalis, quae inter cretenses, quos diximus ingeniosissimos3 et quia insulanos, primum nata iis gentibus est. Et Ariadnae filo — hoc est cursu navali certa arte ducto4 — e Labyrintho egressus est — hoc est Aegeo mari in Cretense evaserit. — Postea Ariadnem deseruerit, contempserit, prae sororis amore: hoc est classis suae, quae ex eadem cretensium arte nata est. Et ita cretensium piraticam prohibuerit, et patriam indigna et foeda eius belli lege (nam prima bella rapinae fuere, et perpetua bella fuere, ut mox dicemus) liberavit, ut quotannis seni pueri, senae puellae in Cretam, a Minotauro in Labyrintho vorandae, mitterentur.

Persei et Andromedae mythologia.

[12] Similis character in alio orbe, Aethiopia, fuit Perseus, etiam «Hercules alter» dictus, qui Andromedam — virgines eius orae maritimae — a marina bellua — a navibus piraticis — liberavit.

  1. [Libro priore], cap. CXLV.
  2. Aen., IV, 18-9 [Ed.].
  3. Libro priore, cap. CXLV.
  4. Cfr. Notae, 130 [Ed.].