Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/283

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

quinta temporis obscuri epocha 541

Cur hodie in bellis regnat ius naturale philosophorum?

[50] Iccirco hodie, cum bella gerantur aut inter christianos aut cum turcis, qui sub regno monarchico agunt, ubi ordo naturalis dominatur, ius naturale philosophorum in bellis plurimum regnat: ex eo foedera interpretantur; modi acquirendi dominii, obligationis censentur; successionum iura aestimantur.

Iurisprudentia romana ad versus Grotium adserta.

[51] Quam iuris naturalis gentium et philosophorum diversitatem1, de qua nos libro priore2 satis multa diximus, si praestantissimus Hugo Grotius advertisset, neque in earum rerum doctrina romanos iurisconsultos tam crebro notasset: ipse autem ex veris eius argumenti principiis processisset.



  1. «Diversitatem», occorrente pel senso, manca nel testo. Ma cfr. libro I, cap. CXXXVI, § 1, al quale il Vico medesimo rimanda qui appresso: «... ius... gentium... a iure naturali philosophorum longe diversum» [Ed.].
  2. Cap. CXXXVI.