Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/303

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

romanae magnitudinis caussae 561

Pt|suefacti|consuefacti}}, in tot iuris certaminibus, contra patres arma sumere nunquam ausi, unde sunt rerumpublicarum excidia; sed tantum secessiones aut faciebant aut minabantur, hoc est deserere agrum quo tenebantur nexi, unde magnanimitas plebis romanae provenit. Quibus secessionibus, per virtutis certamina, expressere a patribus tribunos plebis, leges sacratas, ius aequum, connubia, magistratus, sacerdotia, ex ipsa patrum auctoritate. Sed, postquam lege Poetelia plebs nexu dominii soluta est et obsequio patribus liberata, a Gracchis extitere potentiae certamina, et plebs per vim extorquere a senatu agrariam voluit: unde civilibus bellis respublica occidit.