Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/304

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
562 pars posterior - caput xxxv

CAPUT XXXV1

ADVERSUS PLUTARCHI LIBRUM
«DE FORTUNA ROMANORUM»

Macchiavellus genus romanae reipublicae non assecutus.

[1] In romanae magnitudini caussas inquirit2 Nicolaus Macchiavellus, qui, in Lectionibus livianis, eas ad quaedam sparsa instituta romanorum refert, tam paganica quam militaria, sed genus ipsum reipublicae non complectitur, ex quo ea instituta provenere.

Polybius effecta virtutis romanae tantum observat.

[2] Polybius, aequus rerum aestimator, tribuit virtuti romanorum, sed magis virtutis facinora narrat quam caussas.

Plutarchus romanae virtuti iniquus.

[3] Plutarchus autem, iniquior, fortunae imputat, quae stultis perraro constat et praeceps abit, quod erat felicitati tribuendum, quae est constans ac diuturna, nec unquam a sapientia divisa est.

[4] Initium erroris Plutarcho fecit quod putavit reges populi iudicio creatos et reges fuisse monarchicos. Quod utrumque falsum: hoc posterius per satis multa, quae et hoc et libro priore disseruimus; prius falsum ostendit Livius3, qui, mortuo Romulo. narrat patres plebi permisisse regum electionem, cuius mox patres «fierent auctores», hoc est ut plebs crearet reges, quos tamen patres probarent.

[5I Itaque, ut vis abesset, quam ipse Livius dicit, necessario id actum: ut patres populo plures nominarent, quorum

  1. Testo: «Caput XXXIV» [Ed.].
  2. Testo: «inquirunt» [Ed.].
  3. I, 17 [Ed.].