Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/306

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
564 pars posterior - caput xxxvi

CAPUT XXXVI1

QUID EX IURE ATTICO IN XII TABULAS IMPORTATUM?

[1] Cum igitur omnis romana magnitudo ex romana virtute orta, et omnis romana virtus ex custodia triplicis iuris, super quo respublica primum fundata, et tria illa iura ex iure maiorum minorumve gentium a romanis recepta moribus, quibus, tanquam in naturam abeuntia, ceu nativa romana facta sunt; videamus quid ex iure attico in legem XII Tabularum foris importatum.

[2] Heic percurrere primo licet per singulas tabulas quod ius atticum eruditissimi eius parlatores, Samuel Petitus2, Claudius Salmasius3, Iacobus Gothofredus4 aliique, cum romano componunt.

TABULA PRIMA

Pacta servari.

[3] Ut, si de re transactum fuerit inter in ius vocatum et vocantem, dum venitur in ius, id ratum habeat praetor. Et lege Solonis haberi rata a iusdicente pacta Demosthenes, Adversus Panthenetum5, docet. — Et a Solone romanos discere opus erat quod naturalis ratio cuique dictat, cui nihil tam conveniens est, ut ipsae romanae leges loquuntur, quam pacta servari?

  1. Testo:.Caput XXXV» [Ed.].
  2. Leges atticae (Parisiis, 1635) e cfr., tra le ristampe, quella di Liegi, 1742 [Ed.].
  3. De variis observatiombus et emendationibus ad ius atticum et romanum pertinentibus (Lugduni Batavorum, 1645).
  4. Fontes quatuor iuris civilis cit. [Ed.].
  5. Nell"Argumentum, 2. Ma cfr., piú esattamente, Adversus Phoenippum, p. 1042; In Evergum et Mnesibulum, p. 1162; Contra Dionysiodorum, p. 1283 [Ed.].