Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/323

Da Wikisource.

CAPUT ULTIMUM

DE IURE MAXIME PROPRIO ROMANORUM

[1] Cum haec ita sint, quodnam igitur est ius maxime proprium romanorum? Pomponius docet1 prudentum interpretationem et disputationem fori ad ius nexi mancipiique accommodatas, quas Pomponius putat ad legem XII Tabularum appositas, quia ii patrii mores in eam legem relati erant. Id ius communi nomine appellatum narrat «ius civile», et recte interpretes, cum Hermanno Vulteio2, accipiunt ius civile in specie dictum, quod, ut aliae species ob linguae egestatem solent, generis nomen sumpsit: quia ius civile in genere erat ius gentium minorum, sive ius gentium maiorum vi adempta et certis violentiae imitamentis, a quaque civitate seorsim inductum3, quod in alio argumento Grotius «ius gentium» improprie dictum ait, et nos «ius civile commune» appellavimus4. Atque id ius civile sunt illi patrii mores, quos apud Halicarnassensem patres censebant esse servandos, nec legibus esse regendam civitatem: nempe ius gentium servandum esse, quod patres, ex solita optimatium reipublicae custodia, sine scripto custodiebant. Lata est lex XII Tabularum, et ii mores gentium, a romanis recepti, in legem, plebi et patribus aeternum aequam, abiere.

Ius romanum proprium inventione est, ex quo iurisprudentia
in terris inter unos romanos extitit.

[2] Igitur ius civile romanorum maxime proprium, hoc est ius romanum non custodia sed inventione, est ius «com-

  1. I., I, 2 (De origine iuris), 2, 5 («His legibus»), vers. «Haec disputatio».
  2. In Institut., I, 2 (De iure naturali, gentium et civili), § 8 («Responsa prudentum».
  3. Libro priore, cap. CXXIV.
  4. Libro priore, cap. CXVIII.