Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/52

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
310 pars posterior - caput i

Et floruit Minos, primus gentium legislator.

Atque id tempus heroicum, quo Orpheus, Hercules, Iason, Castor, Pollux, argonautae.

Et Theseus Athenarum regnum fundat.

Aborigines per hanc aetatem in Italia regnant1.

Troianum bellum. Anno 2820.

Hinc Ulyssis et Aeneae errores; mox Albae regnum.

Regnum hebraeorum in Saule fundatum. Anno 2909.

Per quod tempus athenienses, suppresso regno, falsa θεοκρατία reguntur.

Attici et aeolii colonias in Ioniam, sive Asiam Minorem, mittunt.

Anno 2949. Graecae potentiae argumentum.

Cumae urbs fundatur. Anno 2960.

Quatuor aegyptiorum dynastiae in imam Thebarum concedunt.

Anno 3033.

Circa haec tempora Sesostris aegyptius florere memoratur.

Hesiodus floruit. Anno 3089.

Carthago a tyria Didone fundata. Anno 3113. Argumentum phoeniciae potentiae.

Homerus floruit. Anno 3119.

Lycurgus fert leges Lacedaemoni. Anno 3120.

Ludi olympici ab Hercule instituti, et, diu usurpati, restituti.

Anno 3223.

Heic incipit Varroni tempus historicum.

Quo tempore etiam, dum silvestris Italia et latini reges, Aeneae putata soboles, Albae regnant.

Roma fundatur anno ab orbe condito 3250, olympiade VI, a Troia capta anno 430.

Sub Numa, e Corintho aliisque Graeciae urbibus missae coloniae fundasse feruntur in Italia Crotonem, Tarentum aliasque Magnae Graeciae urbes. Anno ab Urbe condita 40. Graecae potentiae argumentum.

Albanum bellum gerente Tulio, in Italia potens ethruscorum regnum floret, quod Infero mari universo, ab litore Ethrusco ad fretum usque Siculum, nomen dabat. Anno ab Urbe condita 822.

  1. Sancuniatone da Berito scrisse la Storia de’ fenici in lingua fenicia [postilla marginale].
  2. [Anno mundi] 3333 [postilla marginale].