Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/53

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

nova scientia tentatur 311

Psammeticus, rex aegyptíus, ionibus et caribus aperit hactenus exteris occlusam Aegyptum. Anno ab Urbe condita 84.

Hinc historia aegyptiaca incipit certa Herodoto, libro I, cap. 95.

Tarquinius Priscus omnia decora et insignia, quibus imperii romani dignitas, ut Florus scribit, vel in maxima postea fortuna eminuit, ab Tuscia vieta Romam transfert. Anno ab Urbe condita 138.

Graecia floret septem sapientibus1. Anno ab Urbe condita 156.

Ex his Bracket left 2.png Thales, primus physicus;
Solon legibus atheniensem fundat libertatem2.

Cyrus fundat tertium assyriacum regnum gente persarum. Anno ab Urbe condita 218.

Sub his temporibus Crotone floret philosophia et mathesis: quam scholam Pythagoras reliquit olympiade LXX, sive ab Urbe condita 226.

Paullo post, quum Athenae, Pisistratidis tyrannis prorsus extinctis, in libertatem restitutae, anno ab Urbe condita 241, Roma, eiectis regibus, libertatis gustat initia. Anno 244.

Dum Athenae pienissima libertate fruuntur omnique Attica elegantia efflorescunt, et Socrates praeclarissimis philosophis ducibusque patriam adornat, Platone, Xenophonte, Alcibiade, lex XII Tabularum Romae rogatur. Anno 3033.

Xenophon, summus belli dux et philosophus, expeditione qua in penitissimam Persiam penetravit, graecorum primus res asiaticas ex vero novit et, iudicio Hieronymi, In Danielem, ex vero narrat. Anno ab Urbe condita 3534.

Romani, iam tota Italia clari iamque maris potentes facti, per iniurias a tarentinis acceptas innotescere graecis occipiunt.

Anno ab Urbe condita 475.

Bellum punicum secundum. Anno ab Urbe condita 535. Ex quo tempore Titus Livius veram rerum romanorum historiam scri-

  1. Aesopus [postilla marginale].
  2. Captivitas babylonica evenit septem sapientum aetate [postilla marginale].
  3. La guerra peloponnesiaca è posta intorno agli anni 3623, e, sì, venti anni innanzi alla legge delle XII Tavole. Tucidide contemporaneo della guerra peloponnesiaca [postilla marginale].
  4. Aristotele riprende i greci che narrarono cose favolose degli assiri. Polibio dice lo stesso: che innanzi a’ tempi di Alessandro Magno i greci nulla o assai poco seppero le cose dell’Oriente [postilla marginale].