Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/54

Da Wikisource.
312 pars posterior - caput i

bere profitetur; et tamen Annibalis per Alpes in Italiana traiectum, de quo tot tantaque sublimiter narrat, per Cotiasne an Poeninas Alpes fuerit, ignorat.

Historia quid?

[5] Historia autem est temporum testis.

Varroniana temporum divisio.

[6] Tempora hactenus, cum Varrone, numerata tria: obscurum, fabulosum, historicum.

[7] Temporis obscuri historia hactenus desperata, et, quia desperata de eo historia, tempus obscurum est.

Temporis fabulosi divisio pro nostris principiis.

[8] Historia temporis fabulosi sive heroici commode duplex statui potest: maiorum gentium et minorum; et, quando Hercules olympiades instituit, quae celeberrima graecis temporum epocha est, historia temporis fabulosi maiorum gentium sit ad Herculena usque, quae maiorum gentium deos duodecim narret.

Mythologia, prima rerum historia, cur hactenus infelix?

[9] Mythologia autem huius temporis fabulosi non tam mores et respublicas eius fabulosae aetatis quam deorum naturam fabulis involutam hactenus putavit, ut divinae res vulgo essent ignotae: quare, post tantum saeculorum excursum, excusationem promereri retur si ipsa tam incerta, tam varia ac prorsus infelix sit.

[10] Historia autem temporis fabulosi, quod cum olympiadum1 institutore actum est, complectitur argonautas. Quod autem post Herculem caelo receptum reliquas narrat fabulas, troianum bellum, Ulyssis errores, Aeneae in Italiam appulsum

  1. Cosí corretto, nelle postille marginali e nei due errata-corrige, «olympiadis» [Ed.].