Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/60

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
318 pars posterior - caput i

Grave dubium: an vera poeseos origo hactenus ignorata?

[23j Quae duo, cum, ut maxime adversa, ita maxime vera sint, mihi facere locum graviter dubitandi poeseos veram originem hactenus latere ignoratam.

Cur philosophi a philologiae studiis alieni? an autem recte?

[24] Atque adeo, his de caussis omnibus, ego, qui in omni vita magis ratione uti quam recordari sum delectatus, quo plura in philologia novi, plura mihi ignorare visus sum. Unde non temere Renatus Carthesius et Malebrancius philosopho alienum esse dicebant in philologia multum diuque versari: quod dictum alioqui, nisi cum modo accipiatur, id sane sub magnae auctoritatis nominibus it christianas respublicas perditum. Nobis enim leges divino utroque codice, nempe Veteris Testamenti hebraea aliisque linguis orientalibus, Novi autem et graeca lingua perscriptae, leges in Corpore iuris iustinianei latine, qui ex Basilicis aliisque de iure orientali graecis libris ingentem accipiunt lucem, conceptae sunt: theologia et iurisprudentia bona et magna parte ex harum scientia linguarum constant, et interpretes nullam habent auctorum fidem.

Philosopho christiano dignum philologiam in scientiae formam redigere
— Cur Platonis Cratylus non sat felix?

[25] Itaque philologiae studium a duobus praestantissimis philosophis, si communi christiani nominis, non privatae philosophorum gloriae, studuissent, ita erat protrudendum, ut viderent philosophi an philologiam ad philosophiae principia revocare possent, sub gravi Platonis exemplo, qui id in Cratylo praestare conatus est, infelici tamen successu, quia linguam certam a primis legibus introductam, quae certe fuit quae vixerat saeculo poetarum heroum1, qui primi respublicas

  1. Libro superiore, cap. CLXIX.