Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/75

Da Wikisource.

de dominio 333

nativa significatione «proprietas», quoti fructu (nunc autem dicunt «abusu») propria seu nostra ipsorum fiunt, et omnium maxime proprie in nostram substantiam abeunt.

Qui ususfructus vere «caussalis» esset?

[7] Atque haec, quae dico, confirmant antiqui interpretes iuris, quum dicunt dominium esse usumfructum quem «caussalem» appellant: quod si pro hoc dominio omnium antiquissimo, quod primi homines exercuere, accipiatur, «caussalem» dicant, nihil elegantius dici potest. Nihil enim vetat vel barbaros quaedam eleganter dicere, ut latini multa, attici omnia; ne quidem erret qui idem eleganter ac latine dictum putaverit, ignorans inter Verulamii desideria dictionarium esse ex omnium linguarum elegantiis concinnatum.

Quae vera rerum proprietas? —
Quid proprie «meum», «tuum»? — Unde «mutuum»?

[8] Itaque proprietas initio fuit earum rerum quae absumendo nostra fiunt: qua significatione maxime propria dicitur «meum» et «tuum». Ex qua iurisconsulti dictum putant «mutuum»: unde conficitur ratio cur rei alienae mutuo datae hoc dominium absumendo paretur1.

«Meum» et «tuum» nata ante dominiorum distinctionem — «Meum» et «tuum», ut, in communione, discordiarum, ita, distinctis dominiis, vi commerciorum, societatis parientes.

[9] Quamobrem haec duo verba «meum» et «tuum», quae Plato dicebat seminarium omnium discordiarum, nata sunt ante dominiorum distinctionem. Nam divina providentia — quando, per invalescentem ex Adae peccato cupiditatem, communione rerum, quae fuisset hominum maxime propria, inter eos humanitas conservari non potuit, et in communione rerum «meum» et «tuum» serebant discordias, quae genus

  1. Vide Notas, 12 [postilla marginale].