Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/84

Da Wikisource.

CAPUT VIII

SACRAE HISTORIAE DEMONSTRANTUR ANTIQUITAS,
PERPETUITAS VERITASQUE

[1] Itaque de sacra historia statuamus haec tria:

[2] Unum: eam omnibus profanis esse antiquiorem.

[3] Alterum: eamque solam certa initia certamque successionem historiae profanae universae commodare.

[4] Tertium: atque has ipsas res — praecisa licet divina fide, quae tamen omni demonstratione maior est — tradere humanis argumentis, quantum haec res ad verum geometricum propius accedere patiatur, demonstratas.

Sacrae historiae antiquitas.

[5] Antiquitatem haec tria1 probant:

[6] Unum: quod nulla profanarum historia genus humanum exlex, tum ante, tum post Diluvium, ante omnes respublicas fundatas omnesque leges positas, sub θεοκρατία egisse, explicatius narret. Quem vetustissimum rerum statum soli poetae suis fabulis, et tamen perobscure, innuerunt.

[7] Alterum: quia ipsa respublica hebraeorum principio ad theocraticam formam fundata est, Decalogi legibus, quibus nulla poena irrogatur humana institutione; et late narratur in sacris Bibliis, a Mose ad reges usque, ccccxcix durasse. Quo statu maiorum gentium dii duodecim, nempe antiquissimi deorum, falsis religionibus consecrati, et eorum fide maiores gentes, hoc est omnium vetustissimae, contentae sunt.

[8] Tertium: quod alii quoque ante nos adverterunt quod Homerus, scriptorum omnium profanorum certe primus, tales suorum regum pastoricios mores describat, quales historia sa-

  1. Testo: «duo». Ma gli argomenti addotti sono tre [Ed.].