Vai al contenuto

Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/85

Da Wikisource.

de sacra historia 343

sacra de suis primis regibus narrat; et tamen regnum hebraeis a Mose, sacrae historiae scriptore, quingentis post annis fundatum est.

Perpetuitas.

[9] Certam autem originem certamque successionem rerum profanarum unam sacram historiam nobis tradere posse, evincit vetustissimus ille quem supra1 tradidimus gentium morem: externarum agere incuriosas, et ideo incuriosas, quia, suis quaeque finibus contentae, externas gentes nonnisi per bellorum occasiones noscebant, quorum perpetuae poenae captivitates et servitutes fuere. Quas hebraei ab assyriis perpessi — dum, per ea ipsa tempora et diu post, graeci iam exculti assyriorum potentiam ferme ignorarent — rerum profanarum, quae ab assyriorum monarchia profanis scriptoribus incipiunt, et certa initia et certos progressus docere possunt.

Veritas.

[10] Quod autem haec ipsa nobis ex vero tradat, tria item argumenta graviter docent: [11] Unum: quod ea gens legis et patrii moris, usque tandem ad obstinationis vicium, religiosissima fuerit, ut suae antiquitatis monumenta sanctissime custodisse nihilque admisisse externi putandum sit.

[12] Alterum: quod ipsa historia ipsis linguae perpetuitatem servarit, quod illud evincit — hebraeae linguae eruditis in eius caussis hactenus inobservatum — quod rectum verborum, uti graecis latinisque est tempus praesens, ita hebraeis est praeteritum, tempus proprium historicorum, et tertiae quidem personae.

[13] Tertium (quod ex Hieronymo, In Danielem, et alii ante nos attulere, sed tamen id ipsum ex nostris principiis conficitur) est quod Xenophon — primus graecorum historicus

  1. Hoc libro, parte II, cap. I, § «Quae res» [15].