Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/111

Da Wikisource.

de homero eiusque utroque poemate 695

optimatium, in quibus plebei, quia infirmi, et heroes, quia fortes, nullam iuris aequi communionem habebant. Quod ad Legem usque XII Tabularum inter romanos servatum, ut in fine huius operis dictum est.

Unde heroura deorumque apud Homerum rusticitas?

[63] Ad haec, homines Homeri aetate ex fera exlegum origine multum adhuc silvestres ex suo ingenio ingenia deorum spectabant. Quare iis persuasa illa, quibus dii ultro citroque se incessunt, convicia: ut, in contentione, Mars Minervam «muscam caninam» vocet1; quid enim dedecere putarent deos, cum Agamemnon et Achilles, ille regum, hic heroum maximus, alius alium «canem» convicietur2, quae dicti inclementia, graeca humanitate exculta, vilissimos vix servos decebat, ut apud comicos videre est. Et probata quoque illa, in deorum pugna, quod Minerva saxo Martem ferit (quod in Homero telum heroicum est), pulsat Venerem spoliatque. et [lunoj colaphum impingit Dianae3.

Et insignis heroum ferocia?

[64] Ex qua ipsa adhuc cruda originis feritate admirationi est Homeri auditoribus illa heroum ferocia, quae, in hac mansuetudine, silvestrium et barbarorum hominum diceretur; qua Achilles, ut similia praeteream, uno verbo, quod Priamo, prae nimia Hectoris ab eo caesi charitate, excidit imprudenti, tantam commovetur ad iram, ut regem, nuper felicissimum, nunc maxime miserum, solum ad se profectum, una ipsius fide fretum, supplicem, hospitio receptum, senem, intra suum tentorium obtruncare minetur4; et, vel defunctus, regiae puellae Troadis, ad suum sepulchrum iugulatae, sanguine suos manes adhuc ob Chryseidem5 sibi ereptam iratos piacari velit.

  1. Il., XXI. 394 TEd.].
  2. (a) Il., I, 225 [Ed.].
  3. Il., XXI, 489 sgg. [Ed.].
  4. Il., XXIV, 556 sgg. [Ed.].
  5. Si veda sopra p. 667, n. 1 [Ed.].