Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/112

Da Wikisource.
696 dissertatio quarta

Et styli homerici truculentia?

[65] Atque huic truci mori, qui adhuc Homeri aetate placebat, danda sunt illa ab eo descripta cruenta proelia, internecina certamina, et tot, tantae ac tam variae miris miserisque modis saevissimae descriptae caedes; ut hic truculentus ipsius stilus sit, in Iliade potissimum, Homeri sublimitas aestimata.

Ius gentium adhuc Homeri aetate inhumanum.

[66] Quos feros graecorum mores Homeri aetate duo illa graviter confirmant. Alterum, quod nondum ille humanior mos gentium receptus graecis humandi hostes: quin passim legas homericos heroes hostibus minitari se eos victos caesosque aut corvis aut canibus vorandos daturos1: unde gravis illa apud Patroclum caesum pugna2, tantique fuit Priamo Hectorem occisum ab Achille redimere3. Alterum, quod venenandi sagittas mos inhumanissimus ab iisdem nondum exutus, ut Ulysses in Ephiram eat, ubi venena inveniat, quibus sagittas inficiat4.

Cur heroes homerici aut levi sententia?...

[67] Quid autem quod cum heroes, tum dii, quum maxime commoti sunt, alterius levi oratione unove dicto sedantur, et contrarium induunt animum, nisi sint tanquam pueri, qui infírmas gerunt mentes, et leviori quam foeminae sunt sententia?

... aut summe difficiles?...

[68] Contra autem, Achilles nulla ratione diu induci potest ut iram leniat et graecis, ad naves de summa rerum periclitantibus, fatale ferat auxilium: quae summa difficultas nunc proprie diceretur rusticorum.

  1. Cfr. p. e. Il., XXII, 261 sgg. [Ed.].
  2. Il., XVII [Ed.].
  3. Il., XXIV, 477-691 [Ed.].
  4. Od., 1, 259-63 [Ed.].