Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/114

Da Wikisource.
698 dissertatio quarta

fere nisi perturbati intelligerent sentirentve. Et comparationes, in quibus, praeter eetera, est Homerus incomparabilis, a brutis animantibus ferme omnes desuinptae — quod Scaliger poetae vicio iniurius vertit1, — gentium graecarum ingenia adhuc rustica satis probant.

Aniles ineptiae Homeri eius aetati probatae.

[72] Haec hominum Homeri aetate satis adhuc rudis natura aniles ineptias, quae nunc videntur, in Odyssea maxime, facile veras putabat, eadem illa heroum summa credulitate, qua ignotorutn narrationibus admirandis statini fidem temere adhibebant, ut illis Ulyssis erronis quocumque gentium appellentis.

Cur Homerus maximus poetarum?

[73] Et tam rudium hominum aetate Homerus maximus floruit poetarum; quia, pro nostra retecta poeseos origine, iccirco fuit maximus poetarum, quia aetate floruit tam rudium hominum, neinpe qua graeci plurimum sensu, phantasia, memoria, ingenio, parum ratione et iudicio praestarent. Ita ut, nisi ita saepe dormitaret, nunquam bonus fuisset Homerus.

[VII]

DE VETERUM SAPIENTIA EX FABULIS ERUENDA

[74] Non igitur ultra est opus, ut suam poetarum principi adstruant dignitatem, eruditi altissimae sapientiae sententias invitas coactasque Homeri ineptiis obtrudant.

Cur philosophiam vulgus celatam2? — Unde disciplinae
acroamaticae et exotericae?

[75] Nam philosophi, quorum princeps Pythagoras, cum de divinis rebus longe aliter ac caecum gentium vulgus sen-

  1. Poetica, V, 3, ediz. del 1586, pp. 543-6* [Ed.].
  2. Testo. «celatum» [Ed.].