Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/115

Da Wikisource.

de homero eiusque utroque poemate 699

sen, ac proinde grave subirent periculum ne, si sua placita de divina philosophia palam fierent, tanquam athei, ut Socrati accidit, et violatarum religionum rei insimularentur, sedulo suam vulgus celabant sapientiam, et altissima eius arcana ipsi sibi secreto tradebant, adeoque tantum civilis vitae officia docebant foris. Unde illa est Celebris disciplinarum divisio, qua aliae acroamaticae, sive acusmaticae, hoc est quae auditu discipulis, qui philosophiae sacris initiati erant, tradebantur (unde mansit illud «audire philosophos» pro «dare operam philosophiae»); aliae exotericae sive cyclicae, quae in vulgus tanquam profanum per circulos emittebantur.

Ratio silentii pythagorici.

[76] Hinc Pythagoras plurimus in exploratione eorum qui eum sectari volebant: quod primum perpetuo quinquenni eorum silentio faciebat; postea a suis iam eruditis auditoribus eos institui ad philosophiam curabat; tandem qui se ipsum disserentem audirent dignos spectatos, ad suum interius auditorium admittebat.

Unde pythagorica symbola?

[77] Cumque Pythagorae aetate vulgaris scriptura nondum etiam reperta esset, ut ex Philone supra demonstravimus, suam philosophiam aut characteribus heroicis seu symbolis, aut carmine gryphis et aenigmatibus referto, quod «aureum» eius asseclae dixere, continebat: ut Philolaus, qui primus libros pythagoricae philosophiae evulgavit, quanquam vulgari scriptura, linguae tamen genere vulgo prorsus ignoto id fecit, ut pauca eius fragnienta obscurissima testatum faciunt. Igitur, cum characteres vulgares nondum inventi essent, et ea civilis religionis seu reverentia seu metus philosophos attineret, commodum putarunt arcanae philosophiae placita congruentibus, siquae darentur, fabulis involvere, ut, cum occulta sapientiae dissererent, vulgaris religionis et lingua et auctoritate vulgo loqui viderentur. Idque adeo veruni, ut, in iis ad quae occultanda commodae fabulae non darentur, alias ipsi de integro