Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/116

Da Wikisource.
700 dissertatio quarta

excogitarint, ut quamplurimas excogitavit Plato stoicique, quorum celebres illae sunt de phoenice ave, sive de mundi conflagratione, et de anu fatidica, sive de Fato.

Cur philosophi et ipsi poetae?

[78] Quare tantum abest primis philosophis fuisse propositum e poetarum fabulis arcanain veterum sapientiam eruere, ut ipsi sua sapientum dogmata poetarum fabulis obscurarent. Cuius erroris caussa ea fuit: quod philologi, cum veram poeseos originem ignorassent, et ex una parte Homerum, et sublimitate fabularum et granditate locutionis, poetam omnino incomparabilem, ex parte altera tot tantasque ei excidisse ineptias animadverterent, cum haec componere non possent, eas ineptias altissimam sapientiam continere opinati sunt.

Quare a Platone ad nostra usque tempora (namque id est unum ex magni Verulamii desideriis conatibusque) veterum sapientiam ex poetarum fabulis eruere flagrantissime, sed irrito omnium voto, desideratum.

Cur Annius1 nihil super Platonem affert?

[79] Unde factum quod Trismegistus et Berosus, Annii1 imposturae, quain creditu faciles principio fuere, tam perpetuo supra Platonem nihil quicquam novi comportarint.


  1. 1,0 1,1 Testo: «Anianus» e «Aniani». Ma si tratta, naturalmente, di Aunio da Viterbo [Ed.].