Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/117

Da Wikisource.

V

UNA RES PRINCIPIO SAPIENTIA,
SACERDOTIUM ET REGNUM

(pag. 390, n.1).

[1] Atque haec tria erant apud primus heroes: narri prima gentium sapientia habita est scientia divinationis, ex qua cuncta gerebant Humana; et qui deorum mentem callerent, eos quoque par erat diis sacra facere; et qui deorum interpretes et ministri erant, eos regnum in homines habere decebat.

Primorum poetarum dignitas.

[2] Quae tria sub unius appellationis complexu, qua «vates» seu poetae, appellabantur, omnia veniebant: ut Tiresias thebanus, «vates et dux populorum» dictus Homero1, in Inferis venit ad Ulyssem cum sceptro, et Ulysses eum ipsum «regem» appellat2; qua proprietate et significatione nativa dicendum est ab Homero reges, perpetuo adiuncto, appellari «divinos». Atque haec sit scientia boni et mali, quam Homerus narrat a Musa datam Demodoco, Alcinoi poetae3,

nempe scientiam divinationis. Hinc Chryses, sacerdos Apolli

  1. Od., X, [492 - 3].
  2. Od., VIII, 63 sgg. [Ed.].
  3. (a) Od., XI, 90 e 143 [Ed.].