Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/128

Da Wikisource.
712 dissertatio septima

acceptis, qui fieri potuit ut attici aeolique colonias in Ioniam sive Asiani Minorem mittere potuissent undecim ante annis quam Cumae fundarentur, ut chronologi memoriter memorant? atque adeo graecos in Asiam proferre imperium, quum aegyptii Interni eius maris late potentes essent, et «inde Bithynum, hinc Lycium ad mare», ut Tacitus narrabat1, «imperio tenerent»?

Quid «coloniam» proprie «deducere»?

[10] Quare, cura super hoc argumento de primis coloniis non mihi piane satisfacerem, earum originem altius meditatus, occasione dante ipsa voce «deducere», quod est de superiori in inferiorem locum — et coloniae «deduci» solenni formula dicerentur — tria primarum coloniarum genera reperi.

Tres primorum hominum vitae.

[11] Primum earum quae in proxima camporum plana deductae sunt. Quam ad rem pro nostris principiis pulcherrimus est locus Platonis2 apud Strabonem libro XII Geographiae3, opinantis post diluvium tres hominum vitas ortas: primam in iugis montium, simplicem et agrestem, aquarum timidam, quae adhuc plana inundabant; secundam in montium radicibus, cum iam campi exsiccati coli coepissent; tertiam in ipsa camporum planicie, terra omnino exsiccata; et tres omnes in Homero notari: primam in cyclopibus, qui fructibus sponte natis vescebantur4; secundam in Cardano, quo rege, troes submontana habitarunt; tertiam in Ilo, qui campos occupavit et Ilium condidit, ut Aeneas ad Achillem narrat, diversilinguium hominum5. Qui Platonis locus, Homeri testimoniis firmatus, quatenus caussam Diluvium affert, si de universali accipiatur, falsus a sacra historia convincitur; si de deucalionio, verum accipi de solis graecis potesti sed nos,

  1. Ann., II, 60 [Ed.].
  2. Leges, III, 1-5, pp. 677-84 [Ed.].
  3. Clr., invece, XIII, 1, 25 [Ed.].
  4. Od., IX, 108 sgg. [Ed.].
  5. Il., XX, 215 sgg. [Ed.].