Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/129

Da Wikisource.

de primis coloniis 713

pro nostris principiis, ex genere veruni probamus, ex caussa errorum exlegum, ex quibus aliqui in montium lucos concessero.

Principio coloniae in plana deductae; deinde deductae in mare
ex necessitate; tandem in mare quaestus gratia: omnes citra bellum.

[12] Et ex Homero ita accepto confido primam vitam fuisse primorum patrum, in montanis locis sponte naturae natis victitantium; secundam fortium, qui terras domuerunt; tertiam inclytorum, qui cum clientibus diversas linguas loquebantur. Et primas colonias fuisse quas patres, optimi, inclyti deduxere clientum, colonorum proprie dictorum, in plana terrarum, ipsi in editis locorum permanentes: uti etiamnum observantur passim ubique locorum in edito urbes et oppida, ubi honestiores, in planis camporum vici, ubi agricolae inhabitant. Secundas autem colonias fuisse quae in mare deductae sunt — «in mare» enim «deducere» de navibus proprie dicitur; — atque hae fuere quas ob agrarias turbas, metu optimatium victorum, deductae esse memoravimus, nempe ab invitis, ut Didone et Aenea, et per maris errores. Tertias vero illas quas phoenices, coloniis celebres, ultro et consulto, lucri caussa, uti Columbi, Vespucii, Magellani, Gamae aliique recentiores novum orbem, ita Mediterranei litora explorabundi ubi vacua darentur, eo commode deduxere, indeque notis certisque itineribus cum gentis principe urbe, Tyro, communicabant.

Cum nostris principiis historiae antiquae consensio.

[13] Atque ita, primis coloniis comparatis, illae constabunt omnes historiae rationes. Nani Cecrops aegyptius primus coloniarum deductor in Graeciam, quia aegyptii antiquissimi gentium. Hinc Cadmus phoenicius, quia phoenices de aegyptiis nauticam didicere: a quo utroque deductae sunt coloniae secundi generis. Postea Tyrus memoratur navigatione et coloniis, nempe tertii generis, Celebris. Deinde, post troianum bellum, graeci colonias in Ioniam, sive Asiani Minorem, mittunt, nempe colonias generis secundi: quum Ulysses, ut supra