Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/149

Da Wikisource.

XII

DE GENTIUM LINGUA DIVINA

AD ORNATUM CAPITIS XXIII «De DIIS MAIORUM GENTIUM
EX NOSTRIS PRINCIPIIS MYTHOLOGIA».

(pag. 498, n. 1).

Loci homerici de lingua deorum.

[1] De gentium lingua divina quanquam sint apud Homerum loci aliquot — primum in Iliade ubi dicit Briareum ab diis, Aegeonem ab hominibus appellari1; deinde avem memorat quam dii nominant χαλκίδα, homines κύμινδιν2; tum, in contentione deorum, a diis Xanthum qui ab hominibus Scamander dictus3; et Odysseae XII4 deos vocare πλαγκτάς vagas Scyllam et Carybdim; postremo amuletum adversus magicas Circis artes Mercurium monstrare Ulyssi, dictum μῶλυ diis, quod nefas hominibus scire5, — tamen — quia Plato satis incerta de hac lingua deorum, cuius in his locis Homerus meminit, disserat6, ita ut Dio Chrysostomus, Orationes, II7, imposturae

  1. Il., I, 403-4 [Ed.].
  2. Il., XIV, 291 [Ed.].
  3. Il., XX, 74 [Ed.].
  4. 61 [Ed.].
  5. Od., X, 305. Cfr. inoltre //., II, 811-4 [Ed.].
  6. Cratilo, §§ 11 e 12, p. 242 sgg. [Ed.].
  7. Invece, XI, p. 157 (e cfr. X, 74, p. 149), e, piú che altro, in senso scherzoso [Ed.].