Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/150

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
734 dissertatio duodecima

Homerum perstringat, qui probare velit hominibus se deorum linguam caliere, — hac de caussa linguam divinam nullam putavi aliam quam auspicia, quibus dii loqui hominibus credebantur.

Aegyptiis lingua triplex: hieroglyphica, symbolica, epistolica.

[2] Sed, cum Schefferum, De philosopia italica, postea forte versarem (cap. V, p. 251), Porphyrii locum notavi, ubi refert aegyptiis triplex linguae genus fuisse, epistolicum, symbolicum, et hieroglyphicum: ita ut iis hieroglyphica, seu characteres sacri sive divini, ahi essent a symbolicis, seu per similitudines et metaphoras, quales sunt characteres heroici; et tum sacri tum symbolici diversi ab epistolicis seu vulgaribus, qui essent usui praesentis communis vitae.

..... quibus tres aetates: deorum, heroum, hominum.

[3] Cumque iidem aegyptii tres item mundi aetates statuerent, deorum, heroum, hominum2, rem altius vestigabundus, ex bis nostris mythologiae principiis inveni divinam gentium linguam priorem heroica, ut heroicam vidimus priorem vulgari.

Primae respublicae «paucorum» dictae.

[4] Nam qui, fulmine ab ferina erronum vita deterriti, regna heroica fundarunt — quae, quia optimatium, ab ipsorum paucitate prae plebeiorum multitudine, «respublicae paucorum» sunt appellatae, — sunt qui primo et proprie dicti

... pauci, quos aequus amavit
Iupiter3.

Nam reliqua multitudo erronum, qui ab illa nefaria ferarum more vita fulmine non sunt deterriti, diu a violentis vexati,

  1. Dell'editto secunda (Vitembergae, 1701), ove, per altro, si parla soltanto della «triplex scribendi ratio» degli egizi [Ed.].
  2. Diodoro, I, 44 [Ed.].
  3. Virg., Aen., VI, 129 30 [Ed.].