Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/151

Da Wikisource.
de gentium lingua divina 735

tandem, ut salvi essent, ad fortium asyla confugere, a quibus sub agrariis legibus primum recepti, deinde revocati, adacti sunt perpetuo parere imperiis optimorum.

Omnia gentibus primis divina.

[5] Igitur qui stupidorum hominum principio a fulmine excitati sunt, tanta eos divini numinis religio pervasit, ut ea aspergentes omnia, uti diximus capite XX partis posterioris, § «Sub hoc», [7], p. 415, quicquid viderent, audirent, memorarent, crederent Iovem. De quo tempore primo et proprie dictum illud

... Iovis omnia piena1;

non aliter ac peruenses, ut, cum Acosta, in eorum historia2, supra hoc libro vidimus omnia nova, magna, mira, qualia iis omnia videri necesse fuit, crederent deos.

[6] Ex qua falsa persuasione creditum est aurea aetate in terris deos cum hominibus esse versatos. Quam ultimam omnium antiquitatum sapit homericum illud, quod omnia ab eo dicantur «divina»: «divina» nox, «divinum» mare, «divina» innumera alia, usque ad Ulyssis subulcum «divinum»3.

Panis mythologia.

[7] Et principio quidem, cum deum omne putarent, Pan, sive omne, ipsis dictus est deus: quam vocem primulum ex admirationis interiectione «pa», unde «pape» postea mansit, natam coniicio.

[8] Deinde pro variis summi Numinis muneribus ac beneficiis principio duodecim fecere deos, qui sunt dii maiorum gentium; deinde innumeros alios, quot summi Numinis in genus humanum innumera agnovere, ut item in dicto capite XX,; «Sub hoc», [7], p. 410, dictum est.

  1. Virg., Buc., III, 60 [Ed.].
  2. Giuseppe Acosta d. C. d. G., Historia naturale e morale delle Indie, traduz. ital. di Gio. Paolo Gallucci (Venetia, 1596) [Ed.].
  3. Od., XV, 300 [Ed.].