Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/158

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
742 dissertatio tertiadecima

VII

Apollinis et Daphnes mythologia.

[8] Post fabulas falso divinas, fabulae heroicae principio omnes apposite ad dignitatem heroum, in ipsorum iure heroico fundatam, enarrandarn interpretari oportet. Ut Apollo, poetarum deus — cuius inter primas et praecipuas laudes illam numerat in Arte nota Horatius:

Concubitu prohibere vago, dare iura maritis, —

insequitur vagain per silvas Daphnem, hoc est exagitat incertos erronum concubitus; et Daphne, deorum munere, hoc est auspiciis, casta in laurum convertitur, hoc est terrae ut pianta haeret, nec ultra errat, et certis nuptiis virescit in posteris.

IIX

Cur plures Hercules? Ioves? Mercurii? Orphei?

[9] Quando ius heroicum inter alias gentes ex iisdem originibus natum narravimus, in aliis terrarum orbibus eandem iuris heroici historiam, aliis quidem fabulis, sed significatione eadem, descriptain esse necesse est. Unde quot ferme antiquae nationes, tot Hercules: qui certe aliter aegyptiis, aliter phoenicibus, aliter scythis, aliter lybibus, aliter Gallis appellabantur; sed eos omnes graeci ubi norunt, et cum similibus Herculis sui proprietatibus norunt, omnes in sui Herculis cognomentum ascrivere (quod esto unum de exemplis Etymologici universalis). Atque ad hoc instar sunt plures Ioves, plures Mercurii, plures Orphei aliique satis multi in fabulis, qui, plures, una appellatione donati sunt.

IX

LYRICAE POESEOS HISTORIA

[io] Quando linguatn poeticam, uti postea vulgaris, principio inopem fuisse necesse est, ob hanc inopiam eidem characteri poetico plura consequentia attributa.

1

  1. 398 [Ed.].