Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/159

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
canones mythologici 743

Lyra prima.

[n] Ut lyra, quae principio «imperituri publicum» significavit, ut late in his libris et Notis probavimus, quia publico imperio dictantur leges, quae vopoi graecis («cantus»), latinis «carmina» dictae sunt.

Secunda.

[12] Hinc lex «lyra regnorum» mansit poetis dieta: qua lyra Apollo canit carmina legislator, et Orpheus feras cicurat, Amphion saxa ducit.

Tertia.

[13] Et quia leges erant exempla, ut id quoque probavimus, hac ipsa lyra Agamemnonis poeta continet in pudicae uxoris officio Clytemnestram1.

Quarta.

[14] Et quia exempla sunt facta fortia heroum domi, hac eadem lyra Achilles canit heroum fortia facta belli. Posthaec, luxus aetate adulta, eo instrumento musico invento, Paris lyra canit amores, et ad lyram choreae ductae.

Quinta.

[15] Postremo, ludis in deoruin honorem institutis, chori laudes deorum ad lyram concinuere. Unde poesis lyrica canit deos, heroes, virtutes, amores, vina.

Virga Deus. — Unde virgae vis magica?

[16] Sic, iam inde quo regna omnia divina, prisci virgas, ut Iustinus tradit libro XLII2, pro diis immortalibus coluere.

Ex qua ultima antiquitate vis magica virgae attributa, qua, apud Homerum, nedum Circes homines in sues, sed et ipsa Minerva Ulyssem in senem convertit3.

  1. Od., III, 267 sgg. [Ed.].
  2. Od., X, 238; XII, 429 [Ed.].
  3. Cfr. invece XLIII, 3 [Ed.].