Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/165

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
canones mythologici 749

[3. Mercurius].

[31] Mercurius, Sole contectus, ut regum stemmatis foeciales.

[4. Iupiter].

[32] Infra Saturnum patrem, supra Lunam, Mercurium, Venerem, Martem Solemque, Iupiter locatus est, ut rex deorura1.

[5. Mars].

[33] Mars ingenti spacio ab love remotus, ut in terris ab ordine regnante plebei.

[6. Saturnus]. — A «meto» «metior»: unde «metae» in circo.

[34] Saturnus erronum remotissimus, qui in terris maximus natu deorum habitus, et Temporis metitor ab iis «satis» unde «Saturnus» dictus et a quorum messibus primi homines annos metiebantur. Unde forsam latinis a «meto» dictum «metior», et romanis metae positae in Circo, qui anni symbolum erat, ad eandem formam conicam qua ex messibus extruuntur.

Astronomia inter graecos post Homerum recepta...

[35] Quas omnes fabulas novas esse dicendum est, utpote natas post introductam inter graecos astronomiam et receptos externos chaldaeorum deos. Qua aetate contemplati© caeli ob auspicia capienda, quam hoc libro primam Uraniani diximus, facta est observatio caeli ad observandas syderum theorias; et mathemata ac theoremata, sive sublimia ac divina contemplanda politica, facta sunt astronomica; et Zoroastres et Atlas, caeli observatores auspiciorum caussa, astronomi facti sunt, ut Urania musa astronomia. Quare omnes apotheoses, sive

  1. Cosí i capovv. 31 e 32 in una correzione marginale autografa, in luogo di: «Mercurius Apollini seu Soli proximus, qui ferebat in terris Apollinis conceptas leges ad clientes prius, deinde ad plebes. Iupiter inter hinc Mercurium et Venerem, illine Martem et Saturnum locatus, ut rex deorum, tanquam ex alio erronum genere, ob insignem, qua conspiciuntur, magnitudinem, Sol Lunaque essent» [Ed.].