Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/166

Da Wikisource.
750 dissertatio tertiadecima

insignium terrenarum rerum aut hominum praecellentium in caelum evectiones, sunt fabulae ab hoc tempore occoeptae, quod liquido definire possis post aetatem Homeri: quo viventi, caelum non ultra summi Olympi horizontem putabatur, ut qui deorum sedes in montis Olympi vertice locatas narrat.

... et prior physica.

[36] Neque apud Homerum alia de astronomia extant testimonia quam Hyades, Pleiades et Currus nunquam in Oceano occasurus: quam astronomie praxim phoenices, maris expertes, docere graecos nautas necesse fuit, ut nos in Notis ad caput De origine poeseos disseruimus1. Altrinsecus humanas mentes ad contemplationem inundani systematis, prius quam naturae universae, excitatas esse necesse est, quia illud quam haec est sensibus spectabilius, et haec quam illud mentes longe capaciores advertit. Igitur audacter statuendum astronomiam post Homerum et ante physicos graecis innotuisse.

XVIII2

MYTHOLOGIAE ERUDITAE CHRONOLOGIA

[37] Omnes philosophicae sententiae sunt a philosophis subditae fabulis, ut late per hos libros demonstravimus, et singillatim in Notis, De origine poeseos, pro temporibus quibus ipsius philosophiae partes inter graecos ortas et metaphysica nos docuit libro priori, et historia ipsa confirmavit, nempe primum physicas, deinde morales, tandem metaphysicas: prò quo ordine inter graecos ipsi philosophi nati sunt.

Prima, physica.3

[38] Primum igitur voces poeticae ad res physicas significandas productae sunt, ut Chaos, prius confusio humanorum

  1. Cfr. Dissertationes, IV [Ed.].
  2. Testo: *XVII>» [Ed.].
  3. Nel testo i capovv. 38-40, pur non essendo se non paragrafi della sez. XVIII, sono preceduti dai numeri ordinali XVIII-XX [Ed.].