Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/167

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
canones mythologici 751

seminum, sumptum pro confusione elementorum, Iupiter prò aethere, Iuno pro spirabili aére, Venus pro natura rerum, Pan pro rerum universitate — quas a Thalete, primo Graeciae physico, incipere necesse fuit, — et contemplati© caeli ob auspicia capienda ad naturae contemplationem translata.

Secunda, moralis.

[39] Deinde fabularum significationes morales fabulis applicitae: ut Tantalus avaritiae, Sisyphus cupiditatis humanae, Tityus, sive in alio graeco orbe Prometheus, iecur ab aquila aeternum depastus, animi sibi male conscii, exempla haberentur. Qua aetate Aesopum floruisse verisimile est, qui suis apologis moralem philosophiam erudivit: ad cuius exemplum Plato plures et ipse commentus est, et Menenius Agrippa, ex hoc genere sive poeta sive philosophus, una eiusmodi fabula romanam plebem, quae secessionem fecerat, revocavit. Quare, ut iambus tradux fuit a versu heroico ad numeris solutam orationem, ut supra diximus; ita Aesopi apologi fuere traduces a fabulis sive exemplis poetarum ad sententias seu praecepta sapientum.

Tertia, metaphysica. — Rerum divinarum peractus circulus.

[40] Postremo fabulis sententiae metaphysicae intrusae sunt: ut Iupiter mens aetheris omnia permeantis ac permoventis, Minerva aeterna Iovis, Venus aeternus ordo rerum, Fatum aeterna rerum necessitas, Ganymedes meditatio rerum aeternarum quae homines Deo unit; quas omnes a Pythagora primum occoeptas supra demonstravimus in Notis ad caput De poeseos origine1. Et ita contemplationis circulus absolutus, quae, ocularis de Deo occoepta, per ambitum quem descripsimus, in Deum mente ipsa terminavit.

  1. Cfr. Dissertationes, IV [Ed.].