Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/26

Da Wikisource.
610 notae in librum priorem

ter elabitur (quem locum postea Virgilius et Torquatus Tassus sunt imitati), filio, id miranti, dicit ignem vorare corpora, animum uti somnium evolare [Od., XI, 205 sqq.]; idemque Ulysses videt idolum Herculis in inferis, ipsum in caelo inter numina dicit esse;ib., 600 sqq.]. Cui fortasse loco stoici suum dogma affinxere de duplici animorum vehiculo — sive corporis genere quodam, quod utrumque corporis speciem praeberet, corpus vere non esset — altero ostraceo terrestri, altero aethereo, puriore; et defunctorum animos in inferis purgari ostraceis, in caelo cura aethereis vehiculis agere.


37 bis*..

(cfr. cap. CLXXXVII, 3: pag. 216, v. 23).

[Hinc lege XII Tabularum caput De íisucapione conceptum: «Usus et auctoritas fundi biennium esto», non tantum «usus biennium esto», ut cum biennali possessione procederet auctoritas seu dominium ex iure quiritium, ex iure patrum romanorum, non ut naturalis possessio pareret dominium civile. Quare usucapionis definitionem a Modestino traditam in lege 3 Digesti, De usucapione [XLI, 3], qui legunt quod sit «domimi adiectio», per continuationem possessionis, eodem sumere debent de hoc rerum statu: postea vero, sublato discrimine soli italici et provinciarum, usucapio «domimi adeptio» facta est lege unica Codicis, De usucapione transfer manda [VII, 31]. Post ea tempora, possessio naturalis coepit parere civile dominium.]


38.

(pag. 244. n. 2)1.

Idque confirmat lectio ipsius Dig., I, 2, De origine iuris, 2, § 45 («Et, ut obiter sciamus, ante tempora divi Augusti publice respondendi ius non a principibus dabatur»), apertissime inepta, immo falsa, nisi ita emendetur: nani, ante «D. A.», divum Augustum, nedum princeps ullus ius respondendi dedit nemini, sed nullus omnino princeps romanus fuit.



  1. Da correggere ivi: «Vide Notas, 38» [Ed.].